|
LAMENTATIONES
1 1 ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena
populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps
provinciarum facta est sub tributo. 2 BETH. Plorans plorat in
nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur
eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et
facti sunt ei inimici. 3 GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et
multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit
requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter
angustias. 4 DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant
ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius
gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa
amaritudine. 5 HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in
securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem
iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem
tribulantis. 6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor
eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes
pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis. 7
ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et
peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a
diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non
esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum
eius. 8 HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis
facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia
viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est
retrorsum. 9 TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est
finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “
Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus! ”. 10
IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit
gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne
intrarent in ecclesiam tuam. 11 CAPH. Omnis populus eius gemens et
quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam
animam. “ Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis! 12
LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si
est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me
Dominus in die irae furoris sui. 13 MEM. De excelso misit
ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus
meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die
maerore confectam. 14 NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu
eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem
meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. 15
SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit
adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit
Dominus virgini filiae Iudae. 16 AIN. Idcirco ego plorans, et
oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me
consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei
desolati, quoniam invaluit inimicus ”. 17 PHE. Expandit Sion manus
suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum
Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi
polluta menstruis inter eos. 18 SADE. “ Iustus est Dominus, quia
contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et
videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in
captivitatem. 19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt
me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia
quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. 20 RES. Vide,
Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est
cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me
gladius et domi mors. 21 SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non
est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum
meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem
proclamasti, et fient similes mei. 22 THAU. Ingrediatur omne malum
eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes
iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens
”.
2 1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore
suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam
Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris
sui. 2 BETH. Praecipitavit Dominus nec pepercit omnia pascua
Iacob; destruxit in furore suo munitiones filiae Iudae; deiecit
in terram, polluit regnum et principes eius. 3 GHIMEL. Confregit in
ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram
suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem
flammae devorantis in gyro. 4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi
inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit
omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae
Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. 5 HE. Factus est
Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia
eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia
Iudae maerorem et maestitiam. 6 VAU. Et dissipavit quasi hortum
saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit
Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione
furoris sui regem et sacerdotem. 7 ZAIN. Reppulit Dominus altare
suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros
domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die
sollemni. 8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae
Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et
in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. 9 TETH.
Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes
eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et
prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. 10 IOD. Sederunt in
terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita
sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita
sua virgines Ierusalem. 11 CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi
mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur
meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et
lactans in plateis oppidi. 12 LAMED. Matribus suis dixerunt: “
Ubi est triticum et vinum? ”, cum deficerent quasi vulnerati in
plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum
suarum. 13 MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia
Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia
Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur
tui? 14 NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec
aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt
autem tibi oracula mendacii et seductionis. 15 SAMECH. Plauserunt
super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et
moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “ Haeccine est urbs,
quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae? ”. 16
PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et
fremuerunt dentibus et dixerunt: “ Devoravimus; en ista est dies,
quam exspectabamus: invenimus, vidimus ”. 17 AIN. Fecit Dominus,
quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus
antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te
inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum. 18 SADE. Clamet cor tuum
ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem
lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat
pupilla oculi tui. 19 COPH. Consurge, lamentare in nocte in
principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum
Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui
defecerunt in fame in capite omnium compitorum. 20 RES. “ Vide,
Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres
fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in
sanctuario Domini sacerdos et propheta? 21 SIN. Iacuerunt in terra
foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in
gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus
es. 22 THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de
circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et
relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos
”.
3 1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga
indignationis eius. 2 ALEPH. Me minavit et adduxit in tenebras et
non in lucem. 3 ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam
tota die. 4 BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit
ossa mea. 5 BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et
labore. 6 BETH. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos
sempiternos. 7 GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non
egrediar, aggravavit compedem meum. 8 GHIMEL. Sed et cum clamavero
et rogavero, exclusit orationem meam. 9 GHIMEL. Conclusit vias meas
lapidibus quadris, semitas meas subvertit. 10 DALETH. Ursus
insidians factus est mihi, leo in absconditis. 11 DALETH. Semitas
meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam. 12 DALETH.
Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam. 13 HE.
Misit in renibus meis filias pharetrae suae. 14 HE. Factus sum in
derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. 15 HE. Replevit me
amaritudinibus, inebriavit me absinthio. 16 VAU. Et fregit in glarea
dentes meos, depressit me cinere. 17 VAU. Et repulsa est a pace
anima mea, oblitus sum bonorum. 18 VAU. Et dixi: “ Periit splendor
meus et spes mea a Domino ”. 19 ZAIN. Recordare paupertatis et
peregrinationis meae, absinthii et fellis. 20 ZAIN. Memoria memor
est et tabescit in me anima mea. 21 ZAIN. Haec recolam in corde
meo, ideo sperabo. 22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus
consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. 23 HETH. Novae
sunt omni mane, magna est fides tua. 24 HETH. “ Pars mea Dominus,
dixit anima mea; propterea exspectabo eum ”. 25 TETH. Bonus est
Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. 26 TETH. Bonum
est praestolari cum silentio salutare Domini. 27 TETH. Bonum est
viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua. 28 IOD. Sedebit
solitarius et tacebit, cum istud imponitur ei. 29 IOD. Ponet in
pulvere os suum, si forte sit spes. 30 IOD. Dabit percutienti se
maxillam, saturabitur opprobriis. 31 CAPH. Quia non repellet in
sempiternum Dominus. 32 CAPH. Quia si afflixit, et
miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. 33 CAPH.
Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum. 34 LAMED.
Conterere sub pedibus suis omnes vinctos terrae. 35 LAMED. Declinare
iudicium viri in conspectu vultus Altissimi. 36 LAMED. Pervertere
hominem in iudicio suo, num Dominus haec ignorat? 37 MEM. Quis est
iste, qui dixit, et factum est? Dominus non iussit? 38 MEM. Ex ore
Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona? 39 MEM. Quid murmurabit
homo vivens, vir pro peccatis suis? 40 NUN. “ Scrutemur vias nostras
et quaeramus et revertamur ad Dominum. 41 NUN. Levemus corda nostra
cum manibus ad Dominum in caelos. 42 NUN. Nos inique egimus et
rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti. 43 SAMECH.
Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti. 44
SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. 45 SAMECH. In
eradicationem et abiectionem posuisti nos in medio populorum. 46
PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri. 47 PHE.
Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio ”. 48 PHE.
Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi
mei. 49 AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet, eo quod non
sit requies. 50 AIN. Donec respiciat et videat Dominus de
caelis. 51 AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis
filiabus urbis meae. 52 SADE. Venatione venati sunt me quasi
avem inimici mei gratis. 53 SADE. Perdiderunt in lacu vitam
meam et iecerunt lapides super me. 54 SADE. Inundaverunt aquae super
caput meum, dixi: “ Perii ”. 55 COPH. Invocavi nomen tuum,
Domine, de profunditate lacus. 56 COPH. Vocem meam audisti: “ Ne
avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus ”. 57 COPH.
Appropinquasti in die, quando invocavi te, dixisti: “ Ne timeas
”. 58 RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam
meam. 59 RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium
meum. 60 RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum
adversum me. 61 SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes
cogitationes eorum adversum me. 62 SIN. Labia insurgentium mihi et
meditationes eorum adversum me tota die. 63 SIN. Sessionem eorum et
resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. 64 THAU. Reddes
eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum. 65 THAU. Dabis eis
duritiam cordis, exsecrationem tuam. 66 THAU. Persequeris in furore
et conteres eos sub caelis tuis, Domine.
4 1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est
obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium
platearum. 2 BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro
primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum
figuli! 3 GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt
catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in
deserto. 4 DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in
siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. 5
HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui
nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora. 6 VAU. Et maior
effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae
subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. 7 ZAIN.
Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in
corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum. 8 HETH. Denigrata est
super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in
plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi
lignum. 9 TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis
fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. 10
IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt
cibus earum in contritione filiae populi mei. 11 CAPH. Complevit
Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit
ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. 12 LAMED. Non
crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam
ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. 13 MEM.
Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui
effuderunt in medio eius sanguinem iustorum. 14 NUN. Erraverunt
caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset
attingere lacinias eorum. 15 SAMECH. “ Recedite! Pollutus est ”,
clamaverunt eis; “ Recedite, abite, nolite tangere! ”. Cum fugerent
et errarent, dixerunt inter gentes: “ Non addent ultra ut incolant
”. 16 PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat
eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti
sunt. 17 AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum
vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non
potest. 18 SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per
plateas nostras. “ Appropinquavit finis noster, completi sunt dies
nostri, quia venit finis noster ”. 19 COPH. Velociores fuerunt
persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt
nos, in deserto insidiati sunt nobis. 20 RES. Spiritus oris nostri,
unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “ Sub
umbra sua vivemus in gentibus ”. 21 SIN. Gaude et laetare, filia
Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet
calix, inebriaberis atque nudaberis. 22 THAU. Completa est iniquitas
tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit
iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.
5 1 Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et
respice opprobrium nostrum. 2 Hereditas nostra versa est ad
alienos, domus nostrae ad extraneos. 3 Pupilli facti sumus absque
patre, matres nostrae quasi viduae. 4 Aquam nostram pecunia
bibimus, ligna nostra pretio comparamus. 5 Iugum in cervicibus
nostris minamur; lassis non datur requies. 6 Aegyptiis dedimus manum
et Assyriis, ut saturaremur pane. 7 Patres nostri peccaverunt et non
sunt, et nos iniquitates eorum portamus. 8 Servi dominantur
nostri; non est qui redimat de manu eorum. 9 Vitae nostrae periculo
afferimus panem nobis a facie gladii in deserto. 10 Pellis nostra
quasi clibanus exusta est propter aestum famis. 11 Mulieres in Sion
humiliaverunt et virgines in civitatibus Iudae. 12 Principes manu
eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. 13
Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt. 14
Senes deficiunt de portis, iuvenes de choro psallentium. 15 Defecit
gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. 16
Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus! 17
Propterea maestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi
nostri, 18 propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant
in eo. 19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in
generationem et generationem. 20 Quare in perpetuum oblivisceris
nostri, derelinques nos in longitudinem dierum? 21 Converte nos,
Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a
principio. 22 Ergone proiciens reppulisti nos, iratus es contra nos
vehementer?
|